

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 6: Versus 2
Cum ergo,etc. A toto in partes, ut exponat quae bona non sint pro hominum laude facienda.Tuba canere.Forsitan convocandi gratia hoc fecerunt: ut omnes irent quasi ad spectaculum.Ante te.Ante se tuba canit qui ante alios vult laudari: ut appareat major illis.Receperunt.A Deo cordis inspectore fallaciae supplicium de quibus dicitur:Recedite a me, operarii dolosi: nomen enim meum habuistis: sed opera mea non fecistis.